Primus - "Tommy The Cat" - Bonnaroo 2011 (Official Video) | Bonnaroo365

Primus

Wiki:

Lyrics:

Earn upon approval! {{lyricsContributionDisabled ? '(While you\'re under '+USER_CONTRIBUTION_GAINS_LIMIT.WIKI_LYRICS+' Beats)' : ''}}

TITI LVCRETI CARI DE RERVM NATVRA LIBER SECVNDVS Suave, mari magno turbantibus aequora ventis E terra magnum alterius spectare laborem; Non quia vexari quemquamst iucunda voluptas Sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest Suave etiam belli certamina magna tueri 6 Per campos instructa tua sine parte pericli; 5 Sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere 7 Edita doctrina sapientum templa serena Despicere unde queas alios passimque videre Errare atque viam palantis quaerere vitae, 10 Certare ingenio, contendere nobilitate Noctes atque dies niti praestante labore Ad summas emergere opes rerumque potiri O miseras hominum mentes, o pectora caeca! Qualibus in tenebris vitae quantisque periclis 15 Degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre Nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui Corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur Iucundo sensu cura semota metuque? Ergo corpoream ad naturam pauca videmus 20 Esse opus omnino: quae demant cumque dolorem Delicias quoque uti multas substernere possint Gratius inter dum, neque natura ipsa requirit Si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes Lampadas igniferas manibus retinentia dextris, 25 Lumina nocturnis epulis ut suppeditentur Nec domus argento fulget auroque renidet Nec citharae reboant laqueata aurataque templa Cum tamen inter se prostrati in gramine molli Propter aquae rivum sub ramis arboris altae 30 Non magnis opibus iucunde corpora curant Praesertim cum tempestas adridet et anni Tempora conspergunt viridantis floribus herbas Nec calidae citius decedunt corpore febres Textilibus si in picturis ostroque rubenti 35 Iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est Quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae Proficiunt neque nobilitas nec gloria regni Quod super est, animo quoque nil prodesse putandum; Si non forte tuas legiones per loca campi 40 Fervere cum videas belli simulacra cientis Subsidiis magnis et opum vi constabilitas Ornatas armis statuas pariterque animatas His tibi tum rebus timefactae religiones Effugiunt animo pavidae mortisque timores 45 Tum vacuum pectus lincunt curaque solutum Quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus Re veraque metus hominum curaeque sequaces Nec metuunt sonitus armorum nec fera tela Audacterque inter reges rerumque potentis 50 Versantur neque fulgorem reverentur ab auro Nec clarum vestis splendorem purpureai Quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas Omnis cum in tenebris praesertim vita laboret? Nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis 55 In tenebris metuunt, sic nos in luce timemus Inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam Quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest Non radii solis neque lucida tela diei 60 Discutiant, sed naturae species ratioque Nunc age, quo motu genitalia materiai Corpora res varias gignant genitasque resolvant Et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis Reddita mobilitas magnum per inane meandi, 65 Expediam: tu te dictis praebere memento Nam certe non inter se stipata cohaeret Materies, quoniam minui rem quamque videmus Et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo Ex oculisque vetustatem subducere nostris, 70 Cum tamen incolumis videatur summa manere Propterea quia, quae decedunt corpora cuique Unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant Illa senescere, at haec contra florescere cogunt Nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur 75 Semper, et inter se mortales mutua vivunt Augescunt aliae gentes, aliae minuuntur Inque brevi spatio mutantur saecla animantum Et quasi cursores vitai lampada tradunt Si cessare putas rerum primordia posse 80 Cessandoque novos rerum progignere motus Avius a vera longe ratione vagaris Nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest Aut gravitate sua ferri primordia rerum Aut ictu forte alterius. nam cita saepe 85 Obvia conflixere, fit ut diversa repente Dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint Ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet Et quo iactari magis omnia materiai Corpora pervideas, reminiscere totius imum 90 Nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima Consistant, quoniam spatium sine fine modoquest Inmensumque patere in cunctas undique partis Pluribus ostendi et certa ratione probatumst Quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est 95 Reddita corporibus primis per inane profundum Sed magis adsiduo varioque exercita motu Partim intervallis magnis confulta resultant Pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu Et quae cumque magis condenso conciliatu 100 Exiguis intervallis convecta resultant Indupedita suis perplexis ipsa figuris Haec validas saxi radices et fera ferri Corpora constituunt et cetera genere horum Paucula quae porro magnum per inane vagantur, 105 Cetera dissiliunt longe longeque recursant In magnis intervallis; haec aera rarum Sufficiunt nobis et splendida lumina solis Multaque praeterea magnum per inane vagantur Conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam 110 Consociare etiam motus potuere recepta Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago Ante oculos semper nobis versatur et instat Contemplator enim, cum solis lumina cumque Inserti fundunt radii per opaca domorum: 115 Multa minuta modis multis per inane videbis Corpora misceri radiorum lumine in ipso Et vel ut aeterno certamine proelia pugnas Edere turmatim certantia nec dare pausam Conciliis et discidiis exercita crebris; 120 Conicere ut possis ex hoc, primordia rerum Quale sit in magno iactari semper inani Dum taxat, rerum magnarum parva potest res Exemplare dare et vestigia notitiai Hoc etiam magis haec animum te advertere par est 125 Corpora quae in solis radiis turbare videntur Quod tales turbae motus quoque materiai Significant clandestinos caecosque subesse Multa videbis enim plagis ibi percita caecis Commutare viam retroque repulsa reverti 130 Nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis Scilicet hic a principiis est omnibus error Prima moventur enim per se primordia rerum Inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu Et quasi proxima sunt ad viris principiorum, 135 Ictibus illorum caecis inpulsa cientur Ipsaque porro paulo maiora lacessunt Sic a principiis ascendit motus et exit Paulatim nostros ad sensus, ut moveantur Illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus 140 Nec quibus id faciant plagis apparet aperte Nunc quae mobilitas sit reddita materiai Corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi Primum aurora novo cum spargit lumine terras Et variae volucres nemora avia pervolitantes 145 Aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent Quam subito soleat sol ortus tempore tali Convestire sua perfundens omnia luce Omnibus in promptu manifestumque esse videmus At vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum 150 Non per inane meat vacuum; quo tardius ire Cogitur, aerias quasi dum diverberat undas; Nec singillatim corpuscula quaeque vaporis Sed complexa meant inter se conque globata; Qua propter simul inter se retrahuntur et extra 155 Officiuntur, uti cogantur tardius ire At quae sunt solida primordia simplicitate Cum per inane meant vacuum nec res remoratur Ulla foris atque ipsa suis e partibus unum Unum, in quem coepere, locum conixa feruntur, 160 Debent ni mirum praecellere mobilitate Et multo citius ferri quam lumina solis Multiplexque loci spatium transcurrere eodem Tempore quo solis pervolgant fulgura caelum * * * 164ax Nec persectari primordia singula quaeque Ut videant qua quicque geratur cum ratione At quidam contra haec, ignari materiai Naturam non posse deum sine numine reddunt Tanto opere humanis rationibus atmoderate Tempora mutare annorum frugesque creare 170 Et iam cetera, mortalis quae suadet adire Ipsaque deducit dux vitae dia voluptas Et res per Veneris blanditur saecla propagent Ne genus occidat humanum. quorum omnia causa Constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus 175 Magno opere a vera lapsi ratione videntur Nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint Hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim Confirmare aliisque ex rebus reddere multis Nequaquam nobis divinitus esse creatam 180 Naturam mundi: tanta stat praedita culpa Quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta; Nunc id quod super est de motibus expediemus Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus Confirmare tibi, nullam rem posse sua vi 185 Corpoream sursum ferri sursumque meare Ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem; Sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt Et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt Pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur. 190 Nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum Et celeri flamma degustant tigna trabesque Sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est Quod genus e nostro com missus corpore sanguis Emicat exultans alte spargitque cruorem. 195 Nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque Respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum Derecta et magna vi multi pressimus aegre Tam cupide sursum removet magis atque remittit Plus ut parte foras emergant exiliantque. 200 Nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor Quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur Sic igitur debent flammae quoque posse per auras Aeris expressae sursum succedere, quamquam Pondera, quantum in est, deorsum ducere pugnent. 205 Nocturnasque faces caeli sublime volantis Nonne vides longos flammarum ducere tractus In quas cumque dedit partis natura meatum? Non cadere in terras stellas et sidera cernis? Sol etiam de vertice dissipat omnis 210 Ardorem in partis et lumine conserit arva; In terras igitur quoque solis vergitur ardor Transversosque volare per imbris fulmina cernis Nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes Concursant; cadit in terras vis flammea volgo. 215 Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus Corpora cum deorsum rectum per inane feruntur Ponderibus propriis, incerto tempore ferme Incertisque locis spatio depellere paulum Tantum quod momen mutatum dicere possis. 220 Quod nisi declinare solerent, omnia deorsum Imbris uti guttae caderent per inane profundum Nec foret offensus natus nec plaga creata Principiis; ita nihil umquam natura creasset Quod si forte aliquis credit graviora potesse 225 Corpora, quo citius rectum per inane feruntur Incidere ex supero levioribus atque ita plagas Gignere, quae possint genitalis reddere motus Avius a vera longe ratione recedit Nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum, 230 Haec pro ponderibus casus celerare necessest Propterea quia corpus aquae naturaque tenvis Aeris haud possunt aeque rem quamque morari Sed citius cedunt gravioribus exsuperata; At contra nulli de nulla parte neque ullo 235 Tempore inane potest vacuum subsistere rei Quin, sua quod natura petit, concedere pergat; Omnia qua propter debent per inane quietum Aeque ponderibus non aequis concita ferri Haud igitur poterunt levioribus incidere umquam 240 Ex supero graviora neque ictus gignere per se Qui varient motus, per quos natura gerat res Quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest Corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus Obliquos videamur et id res vera refutet. 245 Namque hoc in promptu manifestumque esse videmus Pondera, quantum in est, non posse obliqua meare Ex supero cum praecipitant, quod cernere possis; Sed nihil omnino regione viai Declinare quis est qui possit cernere sese? 250 Denique si semper motu conectitur omnis Et vetere exoritur novus ordine certo Nec declinando faciunt primordia motus Principium quoddam, quod fati foedera rumpat Ex infinito ne causam causa sequatur, 255 Libera per terras unde haec animantibus exstat Unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas Per quam progredimur quo ducit quemque voluptas Declinamus item motus nec tempore certo Nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens? 260 Nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas Principium dat et hinc motus per membra rigantur Nonne vides etiam patefactis tempore puncto Carceribus non posse tamen prorumpere equorum Vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa? 265 Omnis enim totum per corpus materiai Copia conciri debet, concita per artus Omnis ut studium mentis conixa sequatur; Ut videas initum motus a corde creari Ex animique voluntate id procedere primum, 270 Inde dari porro per totum corpus et artus Nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu Viribus alterius magnis magnoque coactu; Nam tum materiem totius corporis omnem Perspicuumst nobis invitis ire rapique, 275 Donec eam refrenavit per membra voluntas Iamne vides igitur, quamquam vis extera multos Pellat et invitos cogat procedere saepe Praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro Quiddam quod contra pugnare obstareque possit? 280 Cuius ad arbitrium quoque copia materiai Cogitur inter dum flecti per membra per artus Et proiecta refrenatur retroque residit Quare in seminibus quoque idem fateare necessest Esse aliam praeter plagas et pondera causam 285 Motibus, unde haec est nobis innata potestas De nihilo quoniam fieri nihil posse videmus Pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant Externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum Intestinum habeat cunctis in rebus agendis 290 Et devicta quasi cogatur ferre patique Id facit exiguum clinamen principiorum Nec regione loci certa nec tempore certo Nec stipata magis fuit umquam materiai Copia nec porro maioribus intervallis; 295 Nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde Qua propter quo nunc in motu principiorum Corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere Et post haec semper simili ratione ferentur Et quae consuerint gigni gignentur eadem 300 Condicione et erunt et crescent vique valebunt Quantum cuique datum est per foedera naturai Nec rerum summam commutare ulla potest vis; Nam neque quo possit genus ullum materiai Effugere ex omni quicquam est , neque in omne 305 Unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem Naturam rerum mutare et vertere motus Illud in his rebus non est mirabile, quare Omnia cum rerum primordia sint in motu Summa tamen summa videatur stare quiete, 310 Praeter quam siquid proprio dat corpore motus Omnis enim longe nostris ab sensibus infra Primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa Cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent; Praesertim cum, quae possimus cernere, celent 315 Saepe tamen motus spatio diducta locorum Nam saepe in colli tondentes pabula laeta Lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes Invitant herbae gemmantes rore recenti Et satiati agni ludunt blandeque coruscant; 320 Omnia quae nobis longe confusa videntur Et velut in viridi candor consistere colli Praeterea magnae legiones cum loca cursu Camporum complent belli simulacra cientes Fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum 325 Aere renidescit tellus supterque virum vi Excitur pedibus sonitus clamoreque montes Icti reiectant voces ad sidera mundi Et circum volitant equites mediosque repente Tramittunt valido quatientes impete campos; 330 Et tamen est quidam locus altis montibus Stare videntur et in campis consistere fulgor Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum Qualia sint et quam longe distantia formis Percipe, multigenis quam sint variata figuris; 335 Non quo multa parum simili sint praedita forma Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant Nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta Ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla Debent ni mirum non omnibus omnia prorsum 340 Esse pari filo similique adfecta figura Praeterea genus humanum mutaeque natantes Squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque Et variae volucres, laetantia quae loca aquarum Concelebrant circum ripas fontisque lacusque, 345 Et quae pervolgant nemora avia pervolitantes Quorum unum quidvis generatim sumere perge; Invenies tamen inter se differre figuris Nec ratione alia proles cognoscere matrem Nec mater posset prolem; quod posse videmus 350 Nec minus atque homines inter se nota cluere Nam saepe ante deum vitulus delubra decora Turicremas propter mactatus concidit aras Sanguinis expirans calidum de pectore flumen; At mater viridis saltus orbata peragrans 355 Novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis Omnia convisens oculis loca, si queat usquam Conspicere amissum fetum, completque querellis Frondiferum nemus adsistens et crebra revisit Ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, 360 Nec tenerae salices atque herbae rore vigentes Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis Oblectare animum subitamque avertere curam Nec vitulorum aliae species per pabula laeta Derivare queunt animum curaque levare; 365 Usque adeo quiddam proprium notumque requirit Praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi Cornigeras norunt matres agnique petulci Balantum pecudes; ita, quod natura resposcit Ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis. 370 Postremo quodvis frumentum non tamen omne Quidque suo genere inter se simile esse videbis Quin intercurrat quaedam distantia formis Concharumque genus parili ratione videmus Pingere telluris gremium, qua mollibus undis 375 Litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam Quare etiam atque etiam simili ratione necessest Natura quoniam constant neque facta manu sunt Unius ad certam formam primordia rerum Dissimili inter se quaedam volitare figura. 380 Perfacile est animi ratione exsolvere nobis Quare fulmineus multo penetralior ignis Quam noster fluat e taedis terrestribus ortus; Dicere enim possis caelestem fulminis ignem Subtilem magis e parvis constare figuris 385 Atque ideo transire foramina quae nequit ignis Noster hic e lignis ortus taedaque creatus Praeterea lumen per cornum transit, at imber Respuitur. quare, nisi luminis illa minora Corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum? 390 Et quamvis subito per colum vina videmus Perfluere, at contra tardum cunctatur olivom Aut quia ni mirum maioribus est elementis Aut magis hamatis inter se perque plicatis Atque ideo fit uti non tam diducta repente 395 Inter se possint primordia singula quaeque Singula per cuiusque foramina permanare Huc accedit uti mellis lactisque liquores Iucundo sensu linguae tractentur in ore; At contra taetra absinthi natura ferique 400 Centauri foedo pertorquent ora sapore; Ut facile agnoscas e levibus atque rutundis Esse ea quae sensus iucunde tangere possunt At contra quae amara atque aspera cumque videntur Haec magis hamatis inter se nexa teneri 405 Proptereaque solere vias rescindere nostris Sensibus introituque suo perrumpere corpus Omnia postremo bona sensibus et mala tactu Dissimili inter se pugnant perfecta figura; Ne tu forte putes serrae stridentis acerbum 410 Horrorem constare elementis levibus aeque Ac musaea mele, per chordas organici quae Mobilibus digitis expergefacta figurant; Neu simili penetrare putes primordia forma In nares hominum, cum taetra cadavera torrent, 415 Et cum scena croco Cilici perfusa recens est Araque Panchaeos exhalat propter odores; Neve bonos rerum simili constare colores Semine constituas, oculos qui pascere possunt Et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt 420 Aut foeda specie foedi turpesque videntur Omnis enim, sensus quae mulcet cumque Haut sine principiali aliquo levore creatast; At contra quae cumque molesta atque aspera constat Non aliquo sine materiae squalore repertast. 425 Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur Esse neque omnino flexis mucronibus unca Sed magis angellis paulum prostantibus Titillare magis sensus quam laedere possint Fecula iam quo de genere est inulaeque sapores. 430 Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam Dissimili dentata modo conpungere sensus Corporis, indicio nobis est tactus uterque Tactus enim, tactus, pro divum numina sancta Corporis est sensus, vel cum res extera sese 435 Insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast Aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res Aut ex offensu cum turbant corpore in ipso Semina confundunt inter se concita sensum; Ut si forte manu quamvis iam corporis ipse 440 Tute tibi partem ferias atque experiare Qua propter longe formas distare necessest Principiis, varios quae possint edere sensus Denique quae nobis durata ac spissa videntur Haec magis hamatis inter sese esse necessest 445 Et quasi ramosis alte compacta teneri In quo iam genere in primis adamantina saxa Prima acie constant ictus contemnere sueta Et validi silices ac duri robora ferri Aeraque quae claustris restantia vociferantur. 450 Illa quidem debent e levibus atque rutundis Esse magis, fluvido quae corpore liquida constant Namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum; Nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque Et perculsus item proclive volubilis exstat. 455 Omnia postremo quae puncto tempore cernis Diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest Si minus omnia sunt e levibus atque rotundis At non esse tamen perplexis indupedita Pungere uti possint corpus penetrareque saxa, 460 Nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus Sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis Non e perplexis, sed acutis esse elementis Sed quod amara vides eadem quae fluvida constant Sudor uti maris est, minime mirabile debet 465 * * * 465a Nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis Est, sed levibus admixta doloris Corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust: Scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent Provolvi simul ut possint et laedere sensus. 470 Et quo mixta putes magis aspera levibus esse Principiis, unde est Neptuni corpus acerbum Est ratio secernendi seorsumque videndi Umor dulcis ubi per terras crebrius idem Percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat; 475 Linquit enim supera taetri primordia viri Aspera quo magis in terris haerescere possint Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae Ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum Finita variare figurarum ratione. 480 Quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam Esse infinito debebunt corporis auctu Namque in eadem una cuiusvis iam brevitate Corporis inter se multum variare figurae Non possunt. fac enim minimis e partibus esse 485 Corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge; Nempe ubi eas partis unius corporis omnis Summa atque ima locans, transmutans dextera laevis Omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo Formai speciem totius corporis eius, 490 Quod super est, si forte voles variare figuras Addendum partis alias erit. inde sequetur Adsimili ratione alias ut postulet ordo Si tu forte voles etiam variare figuras Ergo formarum novitatem corporis augmen 495 Subsequitur. quare non est ut credere possis Esse infinitis distantia semina formis Ne quaedam cogas inmani maximitate Esse, supra quod iam docui non posse probari Iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens 500 Purpura Thessalico concharum tacta colore Aurea pavonum ridenti imbuta lepore Saecla novo rerum superata colore iacerent Et contemptus odor smyrnae mellisque sapores Et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis 505 Carmina consimili ratione oppressa silerent; Namque aliis aliud praestantius exoreretur Cedere item retro possent in deteriores Omnia sic partis, ut diximus in melioris; Namque aliis aliud retro quoque taetrius esset 510 Naribus auribus atque oculis orisque sapori Quae quoniam non sunt, rebus reddita certa Finis utrimque tenet summam, fateare necessest Materiem quoque finitis differe figuris Denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas 515 Finitumst retroque pari ratione remensumst Omnis enim calor ac frigus mediique tepores Interutrasque iacent explentes ordine summam Ergo finita distant ratione creata Ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur, 520 Hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae Ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum Inter se simili quae sunt perfecta figura Infinita cluere. etenim distantia cum sit 525 Formarum finita, necesse est quae similes sint Esse infinitas aut summam materiai Finitam constare, id quod non esse probavi * * * 528a Versibus ostendam corpuscula materiai Ex infinito summam rerum usque tenere Undique protelo plagarum continuato Nam quod rara vides magis esse animalia quaedam Fecundamque magis naturam cernis in illis At regione locoque alio terrisque remotis Multa licet genere esse in eo numerumque repleri; 535 Sicut quadripedum cum primis esse videmus In genere anguimanus elephantos, India quorum Milibus e multis vallo munitur eburno Ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum Vis est, quarum nos perpauca exempla videmus. 540 Sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto Unica res quaedem nativo corpore sola Cui similis toto terrarum non sit, in orbi; Infinita tamen nisi erit vis materiai Unde ea progigni possit concepta, creari 545 Non poterit neque, quod super est, procrescere alique Quippe etenim sumant alii finita per omne Corpora iactari unius genitalia rei Unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt Materiae tanto in pelago turbaque aliena? 550 Non, ut opinor, habent rationem conciliandi: Sed quasi naufragiis magnis multisque coortis Disiactare solet magnum mare transtra cavernas Antemnas prorem malos tonsasque natantis Per terrarum omnis oras fluitantia aplustra 555 Ut videantur et indicium mortalibus edant Infidi maris insidias virisque dolumque Ut vitare velint, neve ullo tempore credant Subdola cum ridet placidi pellacia ponti Sic tibi si finita semel primordia quaedam 560 Constitues, aevom debebunt sparsa per omnem Disiectare aestus diversi materiai Numquam in concilium ut possint compulsa coire Nec remorari in concilio nec crescere adaucta; Quorum utrumque palam fieri manifesta docet res, 565 Et res progigni et genitas procrescere posse Esse igitur genere in quovis primordia rerum Infinita palam est, unde omnia suppeditantur Nec superare queunt motus itaque exitiales Perpetuo neque in aeternum sepelire salutem, 570 Nec porro rerum genitales auctificique Motus perpetuo possunt servare creata Sic aequo geritur certamine principiorum Ex infinito contractum tempore bellum Nunc hic nunc illic superant vitalia rerum 575 Et superantur item. miscetur funere vagor Quem pueri tollunt visentis luminis oras; Nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast Quae non audierit mixtos vagitibus aegris Ploratus, mortis comites et funeris atri. 580 Illud in his obsignatum quoque rebus habere Convenit et memori mandatum mente tenere Nil esse, in promptu quorum natura videtur Quod genere ex uno consistat principiorum Nec quicquam quod non permixto semine constet. 585 Et quod cumque magis vis multas possidet in se Atque potestates, ita plurima principiorum In sese genera ac varias docet esse figuras Principio tellus habet in se corpora prima Unde mare inmensum volventes frigora fontes 590 Adsidue renovent, habet ignes unde oriantur; Nam multis succensa locis ardent sola terrae Ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae Tum porro nitidas fruges arbustaque laeta Gentibus humanis habet unde extollere possit, 595 Unde etiam fluvios frondes et pabula laeta Montivago generi possit praebere ferarum Quare magna deum mater materque ferarum Et nostri genetrix haec dicta est corporis una Hanc veteres Graium docti cecinere poetae 600 Sedibus in curru biiugos agitare leones Aeris in spatio magnam pendere docentes Tellurem neque posse in terra sistere terram Adiunxere feras, quia quamvis effera proles Officiis debet molliri victa parentum. 605 Muralique caput summum cinxere corona Eximiis munita locis quia sustinet urbes Quo nunc insigni per magnas praedita terras Horrifice fertur divinae matris imago Hanc variae gentes antiquo more sacrorum 610 Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas Dant comites, quia primum ex illis finibus edunt Per terrarum orbes fruges coepisse creari Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint Matris et ingrati genitoribus inventi sint, 615 Significare volunt indignos esse putandos Vivam progeniem qui in oras luminis edant Tympana tenta tonant palmis et cymbala circum Concava, raucisonoque minantur cornua cantu Et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis, 620 Telaque praeportant, violenti signa furoris Ingratos animos atque impia pectora volgi Conterrere metu quae possint numine divae Ergo cum primum magnas invecta per urbis Munificat tacita mortalis muta salute, 625 Aere atque argento sternunt iter omne viarum Largifica stipe ditantes ninguntque rosarum Floribus umbrantes matrem comitumque catervam Hic armata manus, Curetas nomine Grai Quos memorant, Phrygias inter si forte catervas 630 Ludunt in numerumque exultant sanguine laeti Terrificas capitum quatientes numine cristas Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum Vagitum in Creta quondam occultasse feruntur Cum pueri circum puerum pernice chorea 635 [Armat et in numerum pernice chorea] Armati in numerum pulsarent aeribus aera Ne Saturnus eum malis mandaret adeptus Aeternumque daret matri sub pectore volnus Propterea magnam armati matrem comitantur, 640 Aut quia significant divam praedicere ut armis Ac virtute velint patriam defendere terram Praesidioque parent decorique parentibus esse Quae bene et eximie quamvis disposta ferantur Longe sunt tamen a vera ratione repulsa. 645 Omnis enim per se divom natura necessest Inmortali aevo summa cum pace fruatur Semota ab nostris rebus seiunctaque longe; Nam privata dolore omni, privata periclis Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, 650 Nec bene promeritis capitur neque tangitur ira Terra quidem vero caret omni tempore sensu Et quia multarum potitur primordia rerum Multa modis multis effert in lumina solis Hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare 655 Constituet fruges et Bacchi nomine abuti Mavolt quam laticis proprium proferre vocamen Concedamus ut hic terrarum dictitet orbem Esse deum matrem, dum vera re tamen ipse Religione animum turpi contingere parcat. 680 Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo 660 Lanigerae pecudes et equorum duellica proles Buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli Ex unoque sitim sedantes flumine aquai Dissimili vivont specie retinentque parentum Naturam et mores generatim quaeque imitantur. 665 Tanta est in quovis genere herbae materiai Dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam Ossa cruor venae calor umor viscera nervi Constituunt, quae sunt porro distantia longe, 670 Dissimili perfecta figura principiorum Tum porro quae cumque igni flammata cremantur Si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt Unde ignem iacere et lumen submittere possint Scintillasque agere ac late differre favillam. 675 Cetera consimili mentis ratione peragrans Invenies igitur multarum semina rerum Corpore celare et varias cohibere figuras Denique multa vides, quibus et color et sapor una Reddita sunt cum odore in primis pleraque poma. 681 Haec igitur variis debent constare figuris; Nidor enim penetrat qua fucus non it in artus Fucus item sorsum, sapor insinuatur Sensibus; ut noscas primis differre figuris. 685 Dissimiles igitur formae glomeramen in unum Conveniunt et res permixto semine constant Quin etiam passim nostris in versibus ipsis Multa elementa vides multis communia verbis Cum tamen inter se versus ac verba necesse est 690 Confiteare alia ex aliis constare elementis; Non quo multa parum communis littera currat Aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant Sic aliis in rebus item communia multa 695 Multarum rerum cum sint, primordia rerum Dissimili tamen inter se consistere summa Possunt; ut merito ex aliis constare feratur Humanum genus et fruges arbustaque laeta Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est 700 Omnia; nam volgo fieri portenta videres Semiferas hominum species existere et altos Inter dum ramos egigni corpore vivo Multaque conecti terrestria membra marinis Tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras 705 Pascere naturam per terras omniparentis Quorum nil fieri manifestum est, omnia quando Seminibus certis certa genetrice creata Conservare genus crescentia posse videmus Scilicet id certa fieri ratione necessust. 710 Nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus Corpora discedunt conexaque convenientis Efficiunt motus; at contra aliena videmus Reicere in terras naturam, multaque caecis Corporibus fugiunt e corpore percita plagis, 715 Quae neque conecti quoquam potuere neque intus Vitalis motus consentire atque imitari Sed ne forte putes animalia sola teneri Legibus his, quaedam ratio res terminat omnis Nam vel uti tota natura dissimiles sunt 720 Inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest Dissimili constare figura principiorum; Non quo multa parum simili sint praedita forma Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant Semina cum porro distent, differre necessust 725 Intervalla vias conexus pondera plagas Concursus motus; quae non animalia solum Corpora seiungunt, sed terras ac mare totum Secernunt caelumque a terris omne retentant Nunc age dicta meo dulci quaesita labore 730 Percipe, ne forte haec albis ex alba rearis Principiis esse, ante oculos quae candida cernis Aut ea quae nigrant nigro de semine nata; Nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem Propterea gerere hunc credas, quod materiai 735 Corpora consimili sint eius tincta colore; Nullus enim color est omnino materiai Corporibus, neque par rebus neque denique dispar In quae corpora si nullus tibi forte videtur Posse animi iniectus fieri, procul avius erras. 740 Nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam Dispexere, tamen cognoscant corpora tactu Ex ineunte aevo nullo coniuncta colore Scire licet nostrae quoque menti corpora posse Vorti in notitiam nullo circum lita fuco. 745 Denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris Tangimus, haud ullo sentimus tincta colore Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo Omnis enim color omnino mutatur in omnis; Quod facere haud ullo debent primordia pacto; 750 Immutabile enim quiddam superare necessest Ne res ad nihilum redigantur funditus omnes; Nam quod cumque suis mutatum finibus exit Continuo hoc mors est illius quod fuit ante Proinde colore cave contingas semina rerum, 755 Ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes Praeterea si nulla coloris principiis est Reddita natura et variis sunt praedita formis E quibus omnigenus gignunt variantque colores Propterea magni quod refert, semina quaeque 760 Cum quibus et quali positura contineantur Et quos inter se dent motus accipiantque Perfacile extemplo rationem reddere possis Cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore Marmoreo fieri possint candore repente, 765 Ut mare, cum magni commorunt aequora venti Vertitur in canos candenti marmore fluctus; Dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus Materies ubi permixta est illius et ordo Principiis mutatus et addita demptaque quaedam, 770 Continuo id fieri ut candens videatur et album Quod si caeruleis constarent aequora ponti Seminibus, nullo possent albescere pacto; Nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint Numquam in marmoreum possunt migrare colorem. 775 Sin alio atque alio sunt semina tincta colore Quae maris efficiunt unum purumque nitorem Ut saepe ex aliis formis variisque figuris Efficitur quiddam quadratum unaque figura Conveniebat, ut in quadrato cernimus esse 780 Dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti Aut alio in quovis uno puroque nitore Dissimiles longe inter se variosque colores Praeterea nihil officiunt obstantque figurae Dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra; 785 At varii rerum inpediunt prohibentque colores Quo minus esse uno possit res tota nitore Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus Principiis rerum non numquam causa colores Occidit, ex albis quoniam non alba creantur, 790 Nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex Quippe etenim multo proclivius exorientur Candida de nullo quam nigro nata colore Aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores 795 Esse neque in lucem existunt primordia rerum Scire licet quam sint nullo velata colore; Qualis enim caecis poterit color esse tenebris? Lumine quin ipso mutatur propterea quod Recta aut obliqua percussus luce refulget; 800 Pluma columbarum quo pacto in sole videtur Quae sita cervices circum collumque coronat; Namque alias fit uti claro sit rubra pyropo Inter dum quodam sensu fit uti videatur Inter caeruleum viridis miscere zmaragdos. 805 Caudaque pavonis, larga cum luce repleta est Consimili mutat ratione obversa colores; Qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu Scire licet, sine eo fieri non posse putandum est Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se 810 Pupula, cum sentire colorem dicitur album Atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit Nec refert ea quae tangas quo forte colore Praedita sint, verum quali magis apta figura Scire licet nihil principiis opus esse colore, 815 Sed variis formis variantes edere tactus Praeterea quoniam non certis certa figuris Est natura coloris et omnia principiorum Formamenta queunt in quovis esse nitore Cur ea quae constant ex illis non pariter sunt 820 Omnigenus perfusa coloribus in genere omni? Conveniebat enim corvos quoque saepe volantis Ex albis album pinnis iactare colorem Et nigros fieri nigro de semine cycnos Aut alio quovis uno varioque colore. 825 Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas Distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis Evanescere paulatim stinguique colorem; Ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum: Purpura poeniceusque color clarissimus multo, 830 Filatim cum distractum est, disperditur omnis; Noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem Particulas, quam discedant ad semina rerum Postremo quoniam non omnia corpora vocem Mittere concedis neque odorem, propterea fit 835 Ut non omnibus adtribuas sonitus et odores: Sic oculis quoniam non omnia cernere quimus Scire licet quaedam tam constare orba colore Quam sine odore ullo quaedam sonituque remota Nec minus haec animum cognoscere posse sagacem 840 Quam quae sunt aliis rebus privata notare Sed ne forte putes solo spoliata colore Corpora prima manere, etiam secreta teporis Sunt ac frigoris omnino calidique vaporis Et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur, 845 Nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem Sicut amaracini blandum stactaeque liquorem Et nardi florem, nectar qui naribus halat Cum facere instituas, cum primis quaerere par est Quod licet ac possis reperire, inolentis olivi 850 Naturam, nullam quae mittat naribus auram Quam minime ut possit mixtos in corpore odores Concoctosque suo contractans perdere viro Propter eandem debent primordia rerum Non adhibere suum gignundis rebus odorem 855 Nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt Nec simili ratione saporem denique quemquam Nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem Cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent Molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro, 860 Omnia sint a principiis seiuncta necessest Inmortalia si volumus subiungere rebus Fundamenta, quibus nitatur summa salutis; Ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest 865 Ex insensilibus tamen omnia confiteare Principiis constare. neque id manufesta refutant Nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt Sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt Ex insensilibus, quod dico, animalia gigni. 870 Quippe videre licet vivos existere vermes Stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est Intempestivis ex imbribus umida tellus Praeterea cunctas itidem res vertere sese Vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta 875 In pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra Naturam, et nostro de corpore saepe ferarum Augescunt vires et corpora pennipotentum Ergo omnes natura cibos in corpora viva Vertit et hinc sensus animantum procreat omnes, 880 Non alia longe ratione atque arida ligna Explicat in flammas et ignis omnia versat Iamne vides igitur magni primordia rerum Referre in quali sint ordine quaeque locata Et commixta quibus dent motus accipiantque? 885 Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum Quod movet et varios sensus expromere cogit Ex insensilibus ne credas sensile gigni? Ni mirum lapides et ligna et terra quod una Mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum. 890 Illud in his igitur rebus meminisse decebit Non ex omnibus omnino, quaecumque creant res Sensilia, extemplo me gigni dicere sensus Sed magni referre ea primum quantula constent Sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma, 895 Motibus ordinibus posituris denique quae sint Quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus; Et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres Vermiculos pariunt, quia corpora materiai Antiquis ex ordinibus permota nova re 900 Conciliantur ita ut debent animalia gigni Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari Constituunt, porro ex aliis sentire sueti * * * 903a Mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis Visceribus nervis venis, quae cumque videmus Mollia mortali consistere corpore creta Sed tamen esto iam posse haec aeterna manere; Nempe tamen debent aut sensum partis habere Aut similis totis animalibus esse putari At nequeant per se partes sentire necesse est: 910 Namque animus sensus membrorum respuit omnis Nec manus a nobis potis est secreta neque ulla Corporis omnino sensum pars sola tenere Linquitur ut totis animantibus adsimulentur Vitali ut possint consentire undique sensu. 915 Qui poterunt igitur rerum primordia dici Et leti vitare vias, animalia cum sint Atque animalia mortalibus una eademque? Quod tamen ut possint, at coetu concilioque Nil facient praeter volgum turbamque animantum, 920 Scilicet ut nequeant homines armenta feraeque Inter sese ullam rem gignere conveniundo Sic itidem quae sentimus sentire necessest Quod si forte suum dimittunt corpore sensum Atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod 925 Detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante Quatinus in pullos animalis vertier ova Cernimus alituum vermisque effervere terra Intempestivos quam putor cepit ob imbris Scire licet gigni posse ex non sensibus sensus. 930 Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri Posse ex non sensu sensus mutabilitate Aut aliquo tamquam partu quod proditur extra Huic satis illud erit planum facere atque probare Non fieri partum nisi concilio ante coacto, 935 Nec quicquam commutari sine conciliatu Principio nequeunt ullius corporis esse Sensus ante ipsam genitam naturam animantis Ni mirum quia materies disiecta tenetur Aere fluminibus terris terraque creatis, 940 Nec congressa modo vitalis convenientes Contulit inter se motus, quibus omnituentes Accensi sensus animantem quamque tuentur Praeterea quamvis animantem grandior ictus Quam patitur natura, repente adfligit et omnis 945 Corporis atque animi pergit confundere sensus Dissoluuntur enim positurae principiorum Et penitus motus vitales inpediuntur Donec materies omnis concussa per artus Vitalis animae nodos a corpore solvit 950 Dispersamque foras per caulas eiecit omnis; Nam quid praeterea facere ictum posse reamur Oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque? Fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu Reliqui motus vitalis vincere saepe, 955 Vincere et ingentis plagae sedare tumultus Inque suos quicquid rursus revocare meatus Et quasi iam leti dominantem in corpore motum Discutere ac paene amissos accendere sensus; Nam qua re potius leti iam limine ab ipso 960 Ad vitam possint conlecta mente reverti Quam quo decursum prope iam siet ire et abire? Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai Corpora vi quadam per viscera viva per artus Sollicitata suis trepidant in sedibus intus, 965 Inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas Scire licet nullo primordia posse dolore Temptari nullamque voluptatem capere ex se; Quandoquidem non sunt ex ullis principiorum Corporibus, quorum motus novitate laborent 970 Aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae Haut igitur debent esse ullo praedita sensu Denique uti possint sentire animalia quaeque Principiis si iam est sensus tribuendus eorum Quid, genus humanum propritim de quibus auctumst? 975 Scilicet et risu tremulo concussa cachinnant Et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque Multaque de rerum mixtura dicere callent Et sibi proporro quae sint primordia quaerunt; Quando quidem totis mortalibus adsimulata 980 Ipsa quoque ex aliis debent constare elementis Inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis; Quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices Et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit Quod si delira haec furiosaque cernimus esse 985 Et ridere potest non ex ridentibus auctus Et sapere et doctis rationem reddere dictis Non ex seminibus sapientibus atque disertis Qui minus esse queant ea quae sentire videmus Seminibus permixta carentibus undique sensu? 990 Denique caelesti sumus omnes semine oriundi; Omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis Umoris guttas mater cum terra recepit Feta parit nitidas fruges arbustaque laeta Et genus humanum, parit omnia saecla ferarum, 995 Pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt Et dulcem ducunt vitam prolemque propagant; Qua propter merito maternum nomen adepta est Cedit item retro, de terra quod fuit ante In terras, et quod missumst ex aetheris oris, 1000 Id rursum caeli rellatum templa receptant Nec sic interemit mors res ut materiai Corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis; Inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis Res ut convertant formas mutentque colores 1005 Et capiant sensus et puncto tempore reddant; Ut noscas referre earum primordia rerum Cum quibus et quali positura contineantur Et quos inter se dent motus accipiantque Neve putes aeterna penes residere potesse 1010 Corpora prima quod in summis fluitare videmus Rebus et interdum nasci subitoque perire Quin etiam refert nostris in versibus ipsis Cum quibus et quali sint ordine quaeque locata; Namque eadem caelum mare terras flumina solem 1015 Significant, eadem fruges arbusta animantis; Si non omnia sunt, at multo maxima pars est Consimilis; verum positura discrepitant res Sic ipsis in rebus item iam materiai [Intervalla vias conexus pondera plagas] 1020 Concursus motus ordo positura figurae Cum permutantur, mutari res quoque debent Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem Nam tibi vehementer nova res molitur ad auris Accedere et nova se species ostendere rerum. 1025 Sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum Difficilis magis ad credendum constet, itemque Nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam Quod non paulatim minuant mirarier omnes Principio caeli clarum purumque colorem 1030 Quaeque in se cohibet, palantia sidera passim Lunamque et solis praeclara luce nitorem; Omnia quae nunc si primum mortalibus essent Ex improviso si sint obiecta repente Quid magis his rebus poterat mirabile dici, 1035 Aut minus ante quod auderent fore credere gentes? Nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset Quam tibi iam nemo fessus satiate videndi Suspicere in caeli dignatur lucida templa Desine qua propter novitate exterritus ipsa 1040 Expuere ex animo rationem, sed magis acri Iudicio perpende, et si tibi vera videntur Dede manus, aut, si falsum est, accingere contra Quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit Infinita foris haec extra moenia mundi, 1045 Quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens Atque animi iactus liber quo pervolet ipse Principio nobis in cunctas undique partis Et latere ex utroque supterque per omne Nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se 1050 Vociferatur, et elucet natura profundi Nullo iam pacto veri simile esse putandumst Undique cum vorsum spatium vacet infinitum Seminaque innumero numero summaque profunda Multimodis volitent aeterno percita motu, 1055 Hunc unum terrarum orbem caelumque creatum Nil agere illa foris tot corpora materiai; Cum praesertim hic sit natura factus et ipsa Sponte sua forte offensando semina rerum Multimodis temere in cassum frustraque coacta 1060 Tandem coluerunt ea quae coniecta repente Magnarum rerum fierent exordia semper Terrai maris et caeli generisque animantum Quare etiam atque etiam talis fateare necesse est Esse alios alibi congressus materiai, 1065 Qualis hic est, avido complexu quem tenet aether Praeterea cum materies est multa parata Cum locus est praesto nec res nec causa moratur Ulla, geri debent ni mirum et confieri res Nunc et seminibus si tanta est copia, quantam 1070 Enumerare aetas animantum non queat omnis Quis eadem natura manet, quae semina rerum Conicere in loca quaeque queat simili ratione Atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare Esse alios aliis terrarum in partibus orbis 1075 Et varias hominum gentis et saecla ferarum Huc accedit ut in summa res nulla sit una Unica quae gignatur et unica solaque crescat Quin aliquoius siet saecli permultaque eodem Sint genere. in primis animalibus indice mente 1080 Invenies sic montivagum genus esse ferarum Sic hominum geminam prolem, sic denique mutas Squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum Qua propter caelum simili ratione fatendumst Terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt, 1085 Non esse unica, sed numero magis innumerali; Quando quidem vitae depactus terminus alte Tam manet haec et tam nativo corpore constant Quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans Quae bene cognita si teneas, natura videtur 1090 Libera continuo, dominis privata superbis Ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers Nam pro sancta deum tranquilla pectora pace Quae placidum degunt aevom vitamque serenam Quis regere immensi summam, quis habere profundi 1095 Indu manu validas potis est moderanter habenas Quis pariter caelos omnis convertere et omnis Ignibus aetheriis terras suffire feracis Omnibus inve locis esse omni tempore praesto Nubibus ut tenebras faciat caelique serena 1100 Concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis Saepe suas disturbet et in deserta recedens Saeviat exercens telum, quod saepe nocentes Praeterit exanimatque indignos inque merentes? Multaque post mundi tempus genitale diemque 1105 Primigenum maris et terrae solisque coortum Addita corpora sunt extrinsecus, addita circum Semina, quae magnum iaculando contulit omne Unde mare et terrae possent augescere et unde Appareret spatium caeli domus altaque tecta 1110 Tolleret a terris procul et consurgeret aer Nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis Corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt Umor ad umorem, terreno corpore terra Crescit et ignem ignes procudunt aetheraque , 1115 Donique ad extremum crescendi perfica finem Omnia perduxit rerum natura creatrix; Ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra Vitalis venas quam quod fluit atque recedit Omnibus hic aetas debet consistere rebus, 1120 Hic natura suis refrenat viribus auctum Nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu Paulatimque gradus aetatis scandere adultae Plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt Dum facile in venas cibus omnis inditur et dum 1125 Non ita sunt late dispessa, ut multa remittant Et plus dispendi faciant quam vescitur aetas Nam certe fluere atque recedere corpora rebus Multa manus dandum est; sed plura accedere debent Donec alescendi summum tetigere cacumen. 1130 Inde minutatim vires et robur adultum Frangit et in partem peiorem liquitur aetas Quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto Et quo latior est, in cunctas undique partis Plura modo dispargit et a se corpora mittit, 1135 Nec facile in venas cibus omnis diditur ei Nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus Unde queat tantum suboriri ac subpeditare Iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo Sunt et cum externis succumbunt omnia plagis, 1140 Quando quidem grandi cibus aevo denique defit Nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam Corpora conficere et plagis infesta domare Sic igitur magni quoque circum moenia mundi Expugnata dabunt labem putrisque ruinas; 1145 Omnia debet enim cibus integrare novando Et fulcire cibus, omnia sustentare Ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur Quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus 1150 Vix animalia parva creat, quae cuncta creavit Saecla deditque ferarum ingentia corpora partu Haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne Aurea de caelo demisit funis in arva Nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt, 1155 Sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se Praeterea nitidas fruges vinetaque laeta Sponte sua primum mortalibus ipsa creavit Ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta; Quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore, 1160 Conterimusque boves et viris agricolarum Conficimus ferrum vix arvis suppeditati: Usque adeo parcunt fetus augentque laborem Iamque caput quassans grandis suspirat arator Crebrius, in cassum magnos cecidisse labores, 1165 Et cum tempora temporibus praesentia confert Praeteritis, laudat fortunas saepe parentis Tristis item vetulae vitis sator atque Temporis incusat momen saeclumque fatigat Et crepat, antiquum genus ut pietate repletum 1170 Perfacile angustis tolerarit finibus aevom Cum minor esset agri multo modus ante viritim; Nec tenet omnia paulatim tabescere et ire Ad capulum spatio aetatis defessa vetusto